- HENNEBERGENSIS Princ
- HENNEBERGENSIS Princtractus inter Hassiam ad Occ. Thuringiam ad Bor: et Or. ditionemque Herbipol. ad Mer. ad 9. mill. extensus, ab Ortu in Occ. Oppida praec. Mainutiga, Smalcalda, et Themaria. Olim sub propriss Principp Sed Obitu Georgii Ernesti, A. C. 1583. qui praecipuus Formulae Concordiae pararius fuerat, ad Ducem Saxon. devolutus est. Samlacalda tamen et Dominium Franchenstenium Landgr. Hasso-Casselano parent. Ceterum Chronicon familiae huius edidit Cyriacus Spangenberhgius. Originem aliqui per errorem adscribere Columniis Romanis volunt. Ceterum auctor modo laudatus primam memoriam alicuius Comitis Hennebergici invenit, qui Marescalii Herbipolensis munere functus sit A. C. 753. quod dein officium in familia hereditarium mansit. Godwaldus Com. Henrici cogn. Aucupis Imp. gener, dicitur tres silios genuisse; inter quos duo posteriores, Hermanius et Bertholdus, ille Dominos Durlacenses, hic Marchiones Sumfurtenses severit, posteritate tamen non in multos gradus protensâ. Primus vero Gebhardus stemma propogavit. Deinceps ex Popponis XIII. filiis, Hermannus Coburgum, quod habebat, per filiam Gutham seu Brigittam in Brandeburgo-Ascaniam familiam transmisit, paulo post alterius coniugii occasione in avitam domum reversurum. Praecipua divisio in Henrici VIII. qui praedictorum Popponis fil. et Hermanni frater erat, filiis incepit: in qua Henricus XII. Coburgum a coniuge recepit, sed per filiam ad Misnicam stirpem trastulit, a qua nunc etiam tenetur. Fuit autem illa Caaharina, quae a Matre Gutha, filia Hermanni March. Brandeburgici, obtentum, dotis l oco marito Friderico cogn. Strenuo March. Misniae attulit: Unde supra memoratus Spangenbergius l. 5. c. 11. memorat, Frideric. III. Electorem, quoties Avos et Avias pingi curaret, adiecisse: Lieber mehlet mir die Henne nur lustig und wacker, denn sie ist eine gute Henne gewesen. In eius Epitaphio:Oder at haec lucrum, nec pulchra monilia gessit,Indelibatae simplicitatis amans.Ipsa vero linea, Principibus adscripta A. C. 1310. Bertholdo ab Henrico VII. Imp. id axioma primum nacto, duravit usque ad A. C. 1583. quos Georg. Ernestus memoratus totam domum clausit. medius ramus auctorem Henricum habuit, qui Hartenberg, Schwartza et Romhild obitnuit; ac tertius in Ascha Hermannum: e quibus prioris posteritas in filiis et nepotibus defecit; posteriors stirps diutius floruit, sed tandem accepto prius ritulo Principali A. C. 1486. exaruit in Alberto A. C. 1549. cuius Progenitores ita habent. Henricus II. Com. Hennebergae lineae Aschensis, Exstinctus A. C. 1341. ex Sophia (filia Guntheri Com. Schwartzenburgici) Hermannum U.re liquit, maritum Agnetis Schwartzenburgicae et Patrem Friderici I. qui Obiit A. C. 1422. Huic Elisabetha Hennebergicâ filia Henr. XIII. et neptis Ioh. Principis Henneberg. lineae Schleusingensis, qui Decessit A. C. 1359.) genuit Georg. quo (Obiit is A. C. 1465. et Iohannâ Nassoviâ (filiâ Philippi Comitis) natus est Fridericus Princeps Hennebergae, Exstinctus A. C. 1488. cuius ex Elisabetha Wirtenbergica filia Ulrici Adami Com. Wirtenbergiae) fil. Hermannus, Defunctus est A. C. 1535. Pater, ex Elisabetha Brandeburgica filia Alberti Elect.) Bertholdi XIX. qui Annâ filiâ Ernesti Com. Mansfeldi ductâ Obiit A. C. 1549. Alberti, qui maritus Catharinae filiae Botonis Com. Stolbergae, ultimus suae lineae Decessit A. C. 1549. Othonis VI. Canonici Argentinensis, Defuncti A. C. 1547. Georgii III. Canonici itidem Argentin. qui Obiit A. C. 1521. Friderici III. Defuncti A. C. 1501. Apolloniae (cui maritus obtigit Gothofridus Wernerus Com. de Zimberen) Elisabethae, Annae et Margarethae, Monialium qui omnes Principes ac Comites Hennebergae etc. ultimi lineae de Ascha fuêre. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Parte I. p. 132. et in Ind. ubi Familiae dispositionem exhibet. Qui ramum Schleusingensem gentis praecipuum terminarunt, hoc habuêre Maiores. Ioh. Princeps et Comes Hennebergae, qui Obiit A. C. 1359. ex Elisabetha Leuchtenbergica filia Friderici Landgravii, Henricum genuit, mechtildis Badensis Rudolpho M. Marchione genitae maritum et Patrem Vilhelmi, qui Defunctus est A. C. 1426. Hoc et Annâ Brunsvicensi (filiâ Ernesti Ducis) gentis Vilhelmus, Obiit A. C. 1444. Paterex Catharina Hanovica (filia Reinhardi Comitis) Vilhelmi, Exstincti A. C. 1480. Huic Margaretha Brunsvicensis (filia Henrici Ducis Brunsvico-Luneb.) genuit Vilhelmum, qui Decessit A. C. 1559. praemissis partim, partim relictis ex Anastasia Brandeb. filia Alberti Elect. Vilhelmo, qui nat. A. C. 1500. Decessit A. C. 1503. Annâ quae nat. et Den. A. C. 1502. Ioh Abbate Fuldensi, qui Obiit A. C. ??? Aet. 38. Wolfgango nat. A. C. 1507. et Den. A. C. 1537. Marga???a nat. A. C. 1508. Den. A. C. 1543. postquam Ioh. Com. de Sayn et Witgenstein uxor fuisset; Catharina, uxore Henrici Com. Schwartzenburgici, quae nat. A. C. 1509. Obiit A. c. 1567. Christophoro nat. A. C. 1510. θ. A. C. 1548. Georgio Ernesto, qui nat. A. C. 1511. maritus fuit primo Elisabethae filiae Erici Ducis Brunsvicensis) dein Elisabethae Wirtenbergicae (filiae Christophori Ducis Defunctus est A. C. 1583. Dorotheâ nat. A. C. 1512. Poppone nat. A. C. 1513. marito Elisabethae primum Brandeburgicae (filiae Ioachimi Electoris) subinde SophiaeBrunsvicensis (filiae Ernesti Ducis Mortuo A. C. 1574 Casparo nat. A. C. 1515. Den. A. C. 1517. Walpurgi, quae nupta Wolffgango Com. de Hohenloê, Obiit A. C. 1570 Aet. 54. et Ehsabetha nat. A. C. 1517. uxore Ioh. ComitisSolmensis et Reiferscheidii, Exstincat. A. C. 1577, qui omnes Principes de Hennenberg etc. ex linea Schleusingensi, ultimi fuêre familiae suae. Vide eund. Phil. Iac. Spener. Part. II. Theatr. laudati, p. 50. Nec omittendum Ioh. Friderici, Ioh. Gulielmi et Ioh. Friderici iunioris, fratrum Ducum Saxoniae, cum Gulielmo eiusque filio Georgio Ernesto et Poppone Principibus Hennebergae, adsentientibus reliquis Saxonibus atque Hassis, pari iam vinculo adstrictis de futura successione pactus, eas in leges, ut, si Saxonum famiiam deficere contingeret, Coburgia ditio hennebergiis (quorum iam fuerat vetustis temporibus, a Carinthia Henrici Hennebergii filia, mariti Friderici Landgravii Thuringiae domui illata, uti dictum) si Hennebergici, Saxoniae Ducibus Principatus istorum obveniret, eo nomine ad 673040 fl. exsolvenda obligatis. cuius vi Saxonibus haec accessio facta. Tob Pfanner. de praec. Germ. Principp. gent. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.